- APOSYNAGOGI
- APOSYNAGOGIGraece ἀποσυϊάγωγοι, apud Hebraeos, in Historia Euangelica memorati, Seldeno sunt hi, qui popularium consuetudine, vi excommunicationis atque anathematis, ita privabantur, ut nec cum aliis conversari, victumque capere, neque illis assidere, aut ulli conventiculo solito, iis interesse licerat: Vocem enim συναγωγὴν, omnimodum populi plebisque sive totius sive partis conventum non raro denotare, ex Pentateucho et Prophetis ostendere contendit, ubi Hellenistae συναγωγὴν pro Gap desc: Hebrew, quod Populi conventum seu totum Populum notat substituunt. Vide quae supra de Anathemate attulimus. Sed plus aliquid, quam civilem poenam et sequestrationem a Politicis solum conventibus hâc voce indicari, solide probant Theologi, quos vide.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.